monumenta.ch > Augustinus > 37
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, XXXVI <<<     >>> XXXVIII

Caput XXXVII

1 Tempore igitur prophetarum nostrorum, quorum iam scripta ad notitiam fere omnium gentium pervenerunt, et multo magis post eos fuerunt philosophi gentium, qui hoc etiam nomine vocarentur, quod coepit a Samio Pythagora, qui eo tempore, quo Iudaeorum est soluta captivitas, coepit excellere atque cognosci.
2 Multo magis ergo ceteri philosophi post prophetas reperiuntur fuisse. Nam ipse Socrates Atheniensis, magister omnium, qui tunc maxime claruerunt, tenens in ea parte, quae moralis vel activa dicitur, principatum, post Esdram in chronicis invenitur.
3 Non multo post etiam Plato natus est, qui longe ceteros Socratis discipulos anteiret. Quibus si addamus etiam superiores, qui nondum philosophi vocabantur, septem scilicet sapientes ac deinde physicos, qui Thaleti successerunt in perscrutanda natura rerum studium eius imitati, Anaximandrum scilicet et Anaximenem et Anaxagoram aliosque nonnullos, antequam Pythagoras philosophum primus profiteretur: nec illi prophetas nostros universos temporis antiquitate praecedunt, quando quidem Thales, post quem ceteri fuerunt, regnante Romulo eminuisse fertur, quando de fontibus Israel in eis litteris, quae toto orbe manarent, prophetiae flumen erupit. Soli igitur illi theologi poetae, Orpheus, Linus, Musaeus et si quis alius apud Graecos fuit, his prophetis Hebraeis, quorum scripta in auctoritate habemus, annis reperiuntur priores.
4 Sed nec ipsi verum theologum nostrum Moysen, qui unum verum Deum veraciter praedicavit, cuius nunc scripta in auctoritatis canone prima sunt, tempore praeuenerunt; ac per hoc, quantum ad Graecos adtinet, in qua lingua litterae huius saeculi maxime ferbuerunt, nihil habent unde sapientiam suam iactent, quo religione nostra, ubi vera sapientia est, si non superior, saltem videatur antiquior.
5 Verum, quod fatendum est, non quidem in Graecia, sed in barbaris gentibus, sicut in Aegypto, iam fuerat ante Moysen nonnulla doctrina, quae illorum sapientia diceretur; alioquin non scriptum esset in libris sanctis, Moysen eruditum fuisse omni sapientia Aegyptiorum, tunc utique, quando ibi natus et a filia Pharaonis adoptatus atque nutritus etiam liberaliter educatus est.
6 Sed nec sapientia Aegyptiorum sapientiam prophetarum nostrorum tempore antecedere potuit, quando quidem et Abraham propheta fuit. Quid autem sapientiae potuit esse in Aegypto, antequam eis Isis, quam mortuam tamquam magnam deam colendam putarunt, litteras traderet? Isis porro Inachi filia fuisse proditur, qui primus regnare coepit Argivis, quando Abrahae iam nepotes reperiuntur exorti.